Sanctæ Mariæ Sabbato ~ IV. classis
Commemoratio ad Laudes tantum: Ss. Tiburtii et Susannæ Virginis, Martyrum

Divinum Officium Ordo Praedicatorum - 1962

08-11-2018

Ad Laudes

Incipit
℣. Deus in adiutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Start
℣. O God, come to my assistance;
℟. O Lord, make haste to help me.
Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Alleluia.
Psalmi {Psalmi et antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Fílii Sion * exsúltent in Rege suo.
Psalmus 149 [1]
149:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * laus eius in ecclésia sanctórum.
149:2 Lætétur Israël in eo, qui fecit eum: * et fílii Sion exsúltent in rege suo.
149:3 Laudent nomen eius in choro: * in týmpano, et psaltério psallant ei:
149:4 Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo: * et exaltábit mansuétos in salútem.
149:5 Exsultábunt sancti in glória: * lætabúntur in cubílibus suis.
149:6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum: * et gládii ancípites in mánibus eórum.
149:7 Ad faciéndam vindíctam in natiónibus: * increpatiónes in pópulis.
149:8 Ad alligándos reges eórum in compédibus: * et nóbiles eórum in mánicis férreis.
149:9 Ut fáciant in eis iudícium conscríptum: * glória hæc est ómnibus sanctis eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Fílii Sion exsúltent in Rege suo.
Psalms {Psalms and antiphons ex Psalterio secundum diem}
Ant. Fílii Sion * exsúltent in Rege suo.
Psalm 149 [1]
149:1 Cantáte Dómino cánticum novum; * laus eius sonet in cœtu sanctórum.
149:2 Lætétur Israël de factóre suo, * fílii Sion exsúltent de rege suo.
149:3 Laudent nomen eius choro, * týmpano et cíthara psallant ei,
149:4 Quia Dóminus díligit pópulum suum, * et húmiles victória ornat.
149:5 Exsúltent sancti de glória, * læténtur in cubílibus suis.
149:6 Præcónia Dei sint in gútture eórum, * et gládii ancípites in mánibus eórum:
149:7 Ut fáciant vindíctam in géntibus, * castigatiónes in pópulis;
149:8 Ut álligent reges eórum compédibus, * et nóbiles eórum mánicis férreis;
149:9 Ut fáciant de eis iudícium præstitútum: * glória hæc est ómnibus sanctis eius.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Fílii Sion exsúltent in Rege suo.
Ant. Quam magnificáta * sunt ópera tua, Dómine.
Psalmus 91 [2]
91:2 Bonum est confitéri Dómino: * et psállere nómini tuo, Altíssime.
91:3 Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam: * et veritátem tuam per noctem.
91:4 In decachórdo, psaltério: * cum cántico, in cíthara.
91:5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua: * et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.
91:6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! * nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
91:7 Vir insípiens non cognóscet: * et stultus non intélleget hæc.
91:8 Cum exórti fúerint peccatóres sicut fænum: * et apparúerint omnes, qui operántur iniquitátem:
91:9 Ut intéreant in sǽculum sǽculi: * tu autem Altíssimus in ætérnum, Dómine.
91:10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, quóniam ecce inimíci tui períbunt: * et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
91:11 Et exaltábitur sicut unicórnis cornu meum: * et senéctus mea in misericórdia úberi.
91:12 Et despéxit óculus meus inimícos meos: * et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.
91:13 Iustus, ut palma florébit: * sicut cedrus Líbani multiplicábitur.
91:14 Plantáti in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri florébunt.
91:15 Adhuc multiplicabúntur in senécta úberi: * et bene patiéntes erunt, ut annúntient:
91:16 Quóniam rectus Dóminus, Deus noster: * et non est iníquitas in eo.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine.
Ant. Quam magnificáta * sunt ópera tua, Dómine.
Psalm 91 [2]
91:1 Bonum est celebráre Dóminum, * et psállere nómini tuo, Altíssime:
91:2 Annuntiáre mane misericórdiam tuam * et fidelitátem tuam per noctes
91:3 Psaltério decachórdo et lyra, * cum cántico ad cítharam.
91:4 Nam deléctas me, Dómine, factis tuis, * de opéribus mánuum tuárum exsúlto.
91:5 Quam magnífica sunt ópera tua, Dómine, * quam profúndæ cogitatiónes tuæ!
91:6 Vir insípiens non cognóscit, * et stultus non intéllegit hæc.
91:7 Etsi ímpii flóreant ut herba, * et spléndeant omnes male agéntes,
91:8 Excídio destinántur sempitérno: * tu autem in ætérnum excélsus es, Dómine.
91:9 Nam ecce inimíci tui, Dómine; nam ecce inimíci tui períbunt: * dispergéntur omnes male agéntes.
91:10 Extulísti sicut cornu búbali cornu meum; * perfudísti me óleo puríssimo.
91:11 Et óculus meus despéxit inimícos meos, * et de insurgéntibus contra me malígnis læta audiérunt aures meæ.
91:12 Iustus ut palma florébit, * sicut cedrus Líbani crescet.
91:13 Plantáti in domo Dómini, * in átriis Dei nostri florébunt.
91:14 Fructum ferent étiam in senectúte, * sucósi et végeti erunt,
91:15 Ut annúntient, quam rectus sit Dóminus, * petra mea, neque iniquitátem esse in eo.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine.
Ant. Lætábitur iustus * in Dómino et sperábit in eo.
Psalmus 63 [3]
63:2 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam.
63:3 Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem.
63:4 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum.
63:6 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam.
63:6 Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos?
63:7 Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio.
63:7 Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus.
63:8 Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum.
63:9 Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo.
63:10 Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta eius intellexérunt.
63:11 Lætábitur iustus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo.
Ant. Lætábitur iustus * in Dómino et sperábit in eo.
Psalm 63 [3]
63:1 Audi, Deus, vocem meam, dum queror; * a timóre inimíci custódi vitam meam.
63:2 Prótege me a concílio malignórum, * a tumúltu agéntium iníqua.
63:3 Qui ácuunt ut gládium linguas suas, * dírigunt ut sagíttas verba venenáta,
63:4 Ut fériant ex látebris innocéntem, * de improvíso fériant eum nihil timéntes.
63:5 Fírmiter propónunt sibi rem malam, conspírant de láqueis tendéndis occúlte, * dicunt: Quis nos vidébit?
63:6 Excógitant nefária, * occúltant cogitatiónes excogitátas,
63:7 Et mens cuiúsque * et cor sunt profúnda.
63:8 Sed Deus ferit eos sagíttis, * de improvíso percutiúntur vulnéribus,
63:9 Et ruínam parat eis lingua ipsórum: * cápita movent omnes qui vident eos.
63:10 Et omnes timent et prǽdicant opus Dei, * et perpéndunt acta eius.
63:11 Lætátur iustus in Dómino et cónfugit ad eum, * et gloriántur omnes recti corde.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo.
Ant. Osténde nobis, Dómine, * lucem miseratiónum tuárum.
Canticum Ecclesiastici [4]
Sir 36:1-16
36:1 Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos, * et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum:
36:2 Et immítte timórem tuum super gentes, * quæ non exquisiérunt te,
36:3 Ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, * et enárrent magnália tua.
36:4 Álleva manum tuam super gentes aliénas, * ut vídeant poténtiam tuam.
36:5 Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, * sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis,
36:6 Ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus, * quóniam non est Deus præter te, Dómine.
36:7 Ínnova signa, et immúta mirabília. * Glorífica manum, et brácchium dextrum.
36:8 Éxcita furórem, et effúnde iram. * Tolle adversárium, et afflíge inimícum.
36:9 Festína tempus, et meménto finis, * ut enárrent mirabília tua.
36:10 In ira flammæ devorétur qui salvátur: * et qui péssimant plebem tuam, invéniant perditiónem.
36:11 Cóntere caput príncipum inimicórum, * dicéntium: Non est álius præter nos.
36:12 Cóngrega omnes tribus Iacob: ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, * et enárrent magnália tua:
36:13 Et hereditábis eos, * sicut ab inítio.
36:14 Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum: * et Israël, quem coæquásti primogénito tuo.
36:15 Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ Ierúsalem, * civitáti requiéi tuæ.
36:16 Reple Sion inenarrabílibus verbis tuis, * et glória tua pópulum tuum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Osténde nobis, Dómine, lucem miseratiónum tuárum.
Ant. Osténde nobis, Dómine, * lucem miseratiónum tuárum.
Canticum Ecclesiastici [4]
Sir 36:1-16
36:3 Miserére nostri, Deus univérsi, et réspice nos, * et ínice timórem tuum cunctis géntibus.
36:4 Attólle manum tuam contra gentes aliénas, * ut vídeant poténtiam tuam.
36:5 Sicut coram eis sanctum te ostendísti in nobis, * sic coram nobis gloriósum te præbe in eis,
36:6 Ut cognóscant, sicut et nos cognóvimus, * non esse deum præter te, Dómine.
36:7 Rénova signa et instáura mirabília; * illústra manum et bráchium dextrum.
36:8 Súscita iram et effúnde furórem; * tolle adversárium et déstrue inimícum.
36:9 Accélera tempus et stue finem, * ut enárrent magna ópera tua.
36:10 Flamma iræ devorétur qui evádere conátur, * et qui afflígunt pópulum tuum, in intéritum ruant.
36:11 Cóntere cápita príncipum inimicórum, * qui dicunt: «Non est álius præter nos».
36:12 Cóngrega omnes tribus Iacob: * et hereditátem tuam sicut diébus antíquis.
36:14 Miserére pópuli tui, Dómine, qui vocátur nómine tua, * et Israël quem primogénitum appellásti.
36:15 Miserére civitátis sanctæ tuæ Ierúsalem, * loci habitatiónis tuæ.
36:16 Reple Sion láudibus tuis, * et glória tua templum tuum.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Osténde nobis, Dómine, lucem miseratiónum tuárum.
Ant. Omnis spíritus * laudet Dóminum.
Psalmus 150 [5]
150:1 Laudáte Dóminum in sanctis eius: * laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
150:2 Laudáte eum in virtútibus eius: * laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.
150:3 Laudáte eum in sono tubæ: * laudáte eum in psaltério, et cíthara.
150:4 Laudáte eum in týmpano, et choro: * laudáte eum in chordis, et órgano.
150:5 Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus: laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: * omnis spíritus laudet Dóminum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Omnis spíritus laudet Dóminum.
Ant. Omnis spíritus * laudet Dóminum.
Psalm 150 [5]
150:1 Laudáte Dóminum in sanctuário eius, * laudáte eum in augústo firmaménto eius.
150:2 Laudáte eum propter grándia ópera eius, * laudáte eum propter summam maiestátem eius.
150:3 Laudáte eum clangóre tubæ, * laudáte eum psaltério et cíthara.
150:4 Laudáte eum týmpano et choro, * laudáte eum chordis et órgano.
150:5 Laudáte eum cýmbalis sonóris, laudáte eum cýmbalis crepitántibus: * omne quod spirat, laudet Dóminum!
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Omnis spíritus laudet Dóminum.
Capitulum Hymnus Versus {ex Proprio de Tempore}
Sir 24:14
Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam, et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi.
℟. Deo grátias.


Hymnus
O gloriósa Dómina,
Excélsa super sídera:
Qui te creávit, próvide
Lactásti sacro úbere.

Quod Heva tristis ábstulit,
Tu reddis almo gérmine:
Intrent ut astra flébiles,
Cæli fenéstra facta es.

Tu Regis alti iánua,
Et porta lucis fúlgida:
Vitam datam per Vírginem,
Gentes redémptæ, pláudite.

Glória tibi Dómine,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre et Sancto Spíritu,
In sempitérna sǽcula. Amen.


℣. Benedícta tu in muliéribus.
℟. Et benedíctus fructus ventris tui.
Chapter Hymn Verse {ex Proprio de Tempore}
Sir 24:14
Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam, et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi.
℟. Thanks be to God.


Hymn
O gloriósa Dómina,
Excélsa super sídera:
Qui te creávit, próvide
Lactásti sacro úbere.

Quod Heva tristis ábstulit,
Tu reddis almo gérmine:
Intrent ut astra flébiles,
Cæli fenéstra facta es.

Tu Regis alti iánua,
Et porta lucis fúlgida:
Vitam datam per Vírginem,
Gentes redémptæ, pláudite.

Glória tibi Dómine,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre et Sancto Spíritu,
In sempitérna sǽcula. Amen.


℣. Benedícta tu in muliéribus.
℟. Et benedíctus fructus ventris tui.
Canticum: Benedictus {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Beáta Dei Génetrix, María, * Virgo perpétua, templum Dómini, sacrárium Spíritus Sancti, sola sine exémplo placuísti Dómino nostro Iesu Christo: ora pro pópulo, intérveni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu.
Canticum Zachariæ
Luc. 1:68-79
1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius:
1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:
1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Beáta Dei Génetrix, María, Virgo perpétua, templum Dómini, sacrárium Spíritus Sancti, sola sine exémplo placuísti Dómino nostro Iesu Christo: ora pro pópulo, intérveni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu.
Canticum: Benedictus {Antiphon ex Proprio de Tempore}
Ant. Beáta Dei Génetrix, María, * Virgo perpétua, templum Dómini, sacrárium Spíritus Sancti, sola sine exémplo placuísti Dómino nostro Iesu Christo: ora pro pópulo, intérveni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu.
Canticum Zachariæ
Luc. 1:68-79
1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * quia visitávit et redémit pópulum suum,
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis * in domo David servi sui,
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui olim fuérunt, prophetárum suórum:
1:71 Ut liberáret nos ab inimícis nostris, * et e manu ómnium qui odérunt nos,
1:72 Ut fáceret misericórdiam cum pátribus nostris, * et recordarétur fœ́deris sui sancti:
1:73 Iurisiurándi, quod iurávit Abrahæ, patri nostro, * datúrum se nobis,
1:74 Ut sine timóre e manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi,
1:75 In sanctitáte et iustítia coram ipso * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini ad parándas vias eius,
1:77 Ad dandam pópulo eius sciéntiam salútis * in remissióne peccatórum eórum,
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri, * qua visitábit nos Oriens ex alto,
1:79 Ut illúminet eos, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ut dírigat pedes nostros in viam pacis.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Beáta Dei Génetrix, María, Virgo perpétua, templum Dómini, sacrárium Spíritus Sancti, sola sine exémplo placuísti Dómino nostro Iesu Christo: ora pro pópulo, intérveni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu.
Preces Feriales{omittitur}
Weekday Intercessions{omittitur}
Oratio {ex Proprio de Tempore}
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Concéde nos fámulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.


Commemoratio Ss. Tiburtii et Susannæ Virginis, Martyrum
Ant. Vestri capílli cápitis omnes numeráti sunt: nolíte timére: multis passéribus melióres estis vos.


℣. Exsultábunt Sancti in glória.
℟. Lætabúntur in cubílibus suis.


Orémus.
Sanctórum Mártyrum tuórum Tibúrtii et Susánnæ nos, Dómine, fóveant continuáta præsídia: quia non désinis propítius intuéri; quos tálibus auxíliis concésseris adiuvári.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
Prayer {ex Proprio de Tempore}
℣. O Lord, hear my prayer.
℟. And let my cry come unto thee.
Let us pray.
Concéde nos fámulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia.
Through Iesus Christ, thy Son our Lord, Who liveth and reigneth with thee, in the unity of the Holy Ghost, God, world without end.
℟. Amen.


Commemoration Ss. Tiburtii et Susannæ Virginis, Martyrum
Ant. Vestri capílli cápitis omnes numeráti sunt: nolíte timére: multis passéribus melióres estis vos.


℣. Exsultábunt Sancti in glória.
℟. Lætabúntur in cubílibus suis.


Let us pray.
Sanctórum Mártyrum tuórum Tibúrtii et Susánnæ nos, Dómine, fóveant continuáta præsídia: quia non désinis propítius intuéri; quos tálibus auxíliis concésseris adiuvári.
Through Iesus Christ, thy Son our Lord, Who liveth and reigneth with thee, in the unity of the Holy Ghost, God, world without end.
℟. Amen.
Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.
Conclusion
℣. O Lord, hear my prayer.
℟. And let my cry come unto thee.
℣. Let us bless the Lord.
℟. Thanks be to God.
℣. May the souls of the faithful, through the mercy of God, rest in peace.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help